HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXXVIII: De ara Ignoti Dei

#Act. XVII.

Et cum esset Paulus in praesentia philosophorum, dicebant: Nova quaedam infers auribus nostris. Possumus scire, quae est haec nova doctrina?Quasi dicant: Posses rationem reddere super his quae dicis? Stans ergo Paulus in medio Areopagi ait: Viri Athenienses, per omnia judico vos superstitiosos. Praeteriens enim vidi simulacra vestra. Inter caetera autem inveni aram cujus superscriptio erat haec: Ignoto Deo, vel Ignoti Dei. Ac si dicatur: Haec ara dedicata est Ignoto Deo. Singulis enim aris superponebatur titulus indicans, cui essent dedicatae. Hunc, inquit, Deum Ignotum, cui hanc aram consecrastis, ego annuntio vobis. Hic est Deus, qui fecit mundum, et omnia, quae in eo sunt, in quo vivimus, movemur et sumus. Quomodo autem haec ara illi Deo ignoto consecrata est, historia Actuum apostolorum non prosequitur, ideo nostrum est hoc supplere, scilicet dicere.